Aulu-Gelle, VI, 12

Langues anciennes

2 réponses

Bescherelle · L'essentielBac français 2027Fiches bac françaisBrevet 2027
Livres sur Amazon
De tunicis chirodytis; quod earum <usum> P. Africanus Sulpicio Galo obiecit.

Tunicis uti uirum prolixis ultra brachia et usque in primores manus ac prope in digitos Romae atque in omni Latio indecorum fuit. Eas tunicas Graeco uocabulo nostri ‘chirodytas’ appellauerunt feminisque solis uestem longe lateque diffusam decere existimauerunt ad ulnas cruraque aduersus oculos protegenda. Viri autem Romani primo quidem sine tunicis toga sola amicti fuerunt; postea substrictas et breues tunicas citra humerum desinentis habebant, quod genus Graeci dicunt ἐξωμίδας. Hac antiquitate indutus P. Africanus, Pauli filius, uir omnibus bonis artibus atque omni uirtute praeditus, P. Sulpicio Galo, homini delicato, inter pleraque alia, quae obiectabat, id quoque probro dedit, quod tunicis uteretur manus totas operientibus. Verba sunt haec Scipionis: ‘Nam qui cotidie unguentatus aduersum speculum ornetur, cuius supercilia radantur, qui barba uulsa feminibusque subuulsis ambulet, qui in convuiuiis adulescentulus cum amatore cum chirodyta tunica interior accubuerit, qui non modo uinosus, sed uirosus quoque sit, eumne quisquam dubitet, quin idem fecerit, quod cinaedi facere solent?’ Vergilius quoque tunicas huiuscemodi quasi femineas probrosas criminatur: ‘et tunicae’ inquit ‘manicas et habent redimicula mitrae.’ Q. quoque Ennius Carthaginiensium ’tunicatam iuventutem’ non videtur sine probro dixisse.
- P. Sulpicio Galo… id quoque probro dedit, quod… : s'agit-il du verbe do, avec deux datifs, au sens d'imputer (cf. Gaffiot II, 12 : alicui aliquid uitio = imputer à qqn qqch à défaut, faire à qqn un crime de qqch) ?

- eum : est-ce un accusatif de relation ?
1) Oui, et id est cataphorique comme vous l'avez remarqué.
2) Non, COD de dubitet. Il s'agit là d'une prolepse.
"Cet homme/un tel homme, y a-t-il quelqu'un qui douterait qu'il (= eum) a fait la même chose que […] ?"