En voici le texte (PL 14 [éd. 1845], 28):
Igitur posito in administratione praefecturae Galliarum patre ejus Ambrosio, natus est Ambrosius. Qui infans in area praetorii in cuna positus, cum dormiret aperto ore, subito examen apum adveniens, faciem ejus atque ora complevit; ita ut ingrediendi in os, egrediendique vices frequentarent. Quae pater, qui propter cum matre vel filia deambulabat, ne abigerentur ab ancilla, quae curam nutriendi infantis susceperat, prohibens (sollicita enim erat ne infanti nocerent) expectabat patrio affectu, quo fine illud miraculum clauderetur. At illae post aliquamdiu evolantes, in tantam aeris altitudinem sublevatae sunt, ut humanis oculis minime viderentur. Quo facto territus pater ait: Si vixerit infantulus iste, aliquid magni erit. Operabatur enim jam tunc Dominus in servuli sui infantia, ut impleretur quo dictum est: Favi mellis sermones boni (Prov., XVI, 24); illud enim examen apum scriptorum ipsius nobis generabat favos, qui coelestia dona annuntiarent, et mentes hominum de terrenis ad coelum erigerent.La phrase soulignée peut-elle être rendue en français par … de telle façon que les tours (des abeilles) en avant et en arrière se succédaient dans la bouche ?



