Bonsoir,
j'ai du mal à identifier les interrogatives indirectes et je suis censée en trouver deux dans ce texte, mais je ne vois que "quid ad te potissimum scriberem". Pourriez-vous m'aidez?
Merci!
Quaerenti mihi jamdiu, quid ad te potissimum scriberem, non modo certa res nulla, sed ne genus quidem litterarum usitatum veniebat in mentem. Unam enim partem et consuetudinem earum epistularum, quibus secundis rebus uti sole- bamus , tempus eripuerat , perfeceratque fortuna, ne quid tale scribere possem, aut omnino cogitare. Relinquebatur triste quoddam , et miserum , et his temporibus consentaneum genus litterarum; id quoque deficiebat me, in quo debe- bat esse aut promissio auxilii alicujus, aut consolatio doloris tui. Quid pollicerer non erat; ipse pari fortuna adfectus , aliorum opibus casus meos sustentabam saepiusque mihi veniebat in mentem queri quod ita viverem quam gaudere quod viverem. Quanquam enim nulla me ipsum privatim perpulit insignis injuria , tamen nihilo minus eis conficior curis ut hoc ipsum quod maneam in vita peccare me existimem.
Cicéron, Ad Familiares, IV, 13