Bonjour,
J'aimerais connaître votre traduction de cette version latine que j'ai faite en partiels :
La rougeur:
Rubor grauissimis quoque uiris subitus offunditur. Magis quidem in iuuenibus apparet, quibus et plus caloris est, et tenera frons ; nihilominus ueteranos et senes tangit. Quidam numquam magis quam cum erubuerunt timendi sunt, quasi omnem uerecundiam effuderint. Sulla tunc erat uiolentissimus cum faciem eius sanguis inuaserat. Nihil erat mollius ore Pompeii : numquam non coram pluribus erubuit, utique in contionibus. Non accidit hoc ab infirmitate mentis, sed a nouitate rei ; non uetari potest, non magis quam arcessi.